monumenta.ch > Plinius > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 13
{VI} Aemilianum quoque Scipionem Varro auctor est donatum obsidionali in Africa Manilio consule, III cohortibus servatis totidemque ad servandas eas eductis, quod et statuae eius in foro suo divus Augustus inscripsit. ipsum Augustum M. Cicerone filio consule idibus Septembribus senatus obsidionali donavit; adeo civica non satis videbatur. nec praeterea quemquam invenimus donatum.